monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 45
{XXI} Chamaeleonem aliqui ixian vocant. duo genera eius: candidior asperior habet folia, serpit in terra echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi. quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres. quare et chamaeleon vocetur, varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis, aliubi cyaneus, aliubi croceus atque aliis coloribus.